LA SETTIMANA SANTA A SESSA AURUNCA

www.settimanasanta.com




LAMENTATIO - LAMENTAZIONE DI GEREMIA PROFETA


Incipit Lamentátio Jeremiae Prophétae.


Aleph.
Quómodo sedet sola civitas plena pópulo: facta est quasi vídua dómina Géntium: princeps provinciárum facta est sub tribúto.

Beth. Plorans plorávit in nocte, et lácrimae ejus in maxíllis ejus: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris ejus: omnes amíci ejus sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci.

Ghimel. Migrávit Judas propter afflictiónem, et multitúdinem servitútis: habitávit inter Gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres ejus apprehendérunt eam inter angústias.

Daleth. Viae Sion lugent eo quod non sint qui véniant ad solemnitátem: omnes portae ejus destrúctae: sacerdótes ejus geméntes: vírgines ejus squálidae, et ipsa oppréssa amaritúdine.

He. Facti sunt hostes ejus in cápite, inimíci ejus locupletáti sunt: quia Dóminus locútus est super eam propter multitúdinem iniquitátum ejus: párvuli ejus ducti sunt in captivitátem, ante fáciem tribulántis.


Jerúsalem, Jerúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum.